

Epistola ad Hebraeos*
Caput 13: Versus 22
Etenim perpaucis,etc. Quasi: Non potest quisquam longitudinem sermonis abnuere, hoc quippe erat quod adversarii faciebant, et ideo latenter hoc tangit.Salutate omnes propositos vestros.Sicut generaliter omnibus scribit, ita generaliter omnibus praelatis et subditis salutem optat. Salutare enim est salutem optare.